# Selectae declamationes. Vol. 1 365

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/365

Fortaßis autem non esset ars ducenda Astrologia, si tantum constaret coniecturis: Nam ars est eorum, quae non fallunt. Verum & haec ipsa ars, ut Medicina & politica, primum certis obseruatio nibus constat, postea ex his multae oriuntur coniectu rae. Vidit Astrologus in genesi Catilinae diros positus atque aspectus Planetarum, qui significabant animi crudelitatem, audaciam, praeposteros mores, inquieta & infoelicia consilia. Fac non potuisse certo praedicere, Catilinam Cicerone Consule moturum esse seditionem, deinde futurum, ut in acie in Apennini radicibus interficeretur: At animaduersis illis infaustis significationibus, quae quidem sunt certae, conijcere potuit, futurum ciuem turbulentum, seditiosum, & uitae futurum exitum tragicum. Ita insignia quaedam in temperamentis ac moribus παχυμερέστερον iudicari possunt, quae non fallunt. Non igitur eò aspernanda est haec ars, quia non omnia prae uidet. Quam pauca certa sunt in caeteris optimis artibus, & ut iam non de Medicina, aut de politica dicamus: Num ideo tota doctrina de Meteoris uitu peranda est, quia paucas habet demonstrationes, po stea plurima conficit coniecturis? In ipsa agricultura quàm saepe fallimur, num ideo non sunt colendiagri? Quin potius utamur artium beneficijs, & consideremus quousque humana mens progredi possit. Me quidem non solum utilitas in his artibus delectat, quam in medendo, & in alijs rebus animaduerto, sed multo magis hoc, quod cum hunc mirificum consensum corporum coelestium, & inferiorum comtemplor, ipse me ordo & harmonia admonet, mundum non casu ferri, sed regi diuinitus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
