# Selectae declamationes. Vol. 1 366

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/366

Haec respondere uolui ad uulgare conuitium, priusquam de arte dicerem. Est autem initio ueluti definitio quaedam constituenda Astrologiae, ut eam à superstitiosis diuinationibus, quas Ptolomaeus ἀναιτιολογητους uocat, separemus. Astrologia pars est Physices, quae docet quos effectus astrorum lumen in elementis, & mixtis corporibus habeat, qualia temperamenta, quas alterationes, quas inclinationes pariat. Et quia inclinationibus saepe mores, studia, consilia, casus respondent, ut ille inquit: Naturae sequitur semina quisque suae. Ideo horum quoque significationes aliquas monstrat. Quod si constabit sydera habere aliquos effectus, planè concedendum erit, hanc artem esse Physices partem, perinde ut praedictiones Medicorum. Nec ego nunc de hac parte prolixe disputabo, sed unum Galeni oraculum in hac causa recitabo, qui non solum reprehendit, sed etiam grauiter obiurgatillos, qui negant inferiora corpora affici à lumine coelesti, & inquit: Sophisticum esse, negare manifestam experientiam. Ergo & fatetur se experientia uictum, tribuere magnam uim lumini in inferioribus corporibus, & eos, qui dissentiunt, saeuerißime taxat. An dubium est uices aestatis atque hyemis effici Solis accessu & discessu, Solis lumen calefacere & desiccare, Lunam humectare?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
