Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 368
Unproofread scanNot analysed yet
Superiores Planetae ita discedunt, ut tamen in epicyclis ad medium apogeon cum Sole semper congru ant. Postremo &Hippocrates testatur tempestates excitari &uariari ui syderum. Et dißimilitus dinem non solum regionum, sed etiam ingeniorum ac morum in diuersis regionibus docet oriri à coelestibus causis. Haec cum sint certa, constat artis initium uerum ac certum esse, uidelicet, quod lumen coeleste magnam uim habeat in elementis, &mixtis tem perandis &alterandis. Deinde &hoc manifesta temperantia testatur, lumen Planetarum dissimile esse: Saturni melancholicum, Iouis temperatum, Martis cholericum, Solis uiuificum, Mercurij siccius, Veneris &Lunae humidius. Et haec uarie posita miras mixturas efficiunt, ut cum in medicamentis uariae herbae miscentur, in cantu uoces. Haec dixi breuius, non solum quod habenda fuit ratio temporis, sed etia quod uobis doctißimis hominibus satis probata esse arbitrabar. Venio igitur ad alteram partem, uidelicet, ut de utilitate dicam. Nec uero existimo quenquam adeo superstitiosum esse, ut neget in medendo conducere obseruationem syderum.