# Selectae declamationes. Vol. 1 37

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE GRADIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/37

nostri principis pietas, qui cum alij reges, ac principes aduersus Euangelij doctores infinitam crudelitatem summo scelere exerceant, ipse & aduersus Tyrannos magno cum periculo tegit ac defendit, & domi summa cum beneuolentia, officij omni genere cumu lat: De qua re, & si ad gratitudinem nostram haec commemoratio pertinebat, tamen propter eius praesentiam uerecundius dicendum est. Sed hoc non erat praetermittendum, quod non tam ad ipsum, quam ad alios admonendos pertinet, ut sciant deum et uindicem futu rum huius crudelitatis, et cumulate remuneraturum bo nos, qui tegunt ac defendunt Euangelij doctores. Sic enim inquit Christus. Amen dico uobis, si quis dederit tantum aquae potum uni ex minimis horum, in nomine di scipuli, non perdet mercedem suam. Et in Psalmo scri pium est. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum dominus. In his sententijs ostendit deus, quanti faciat beneficia collocata in Euangelij doctores: ac uicißim significat tyrannos daturos esse poenas suae crudelitatis. Ac me quidem interdum co gtante & de principis, & de uestro, totiusque reipu. periculo, ualde consolantur hae sententiae, et in spem eri git, ut confidam fore, ut Deus clementer defendat prin cipem, ac totam Remp. Et si uolumus esse pij, si uolumus esse Christiani, fidem his promißionibus diuinis, et hoc beneficentiae genere, exerceamus, et hac erecti fide bene precemur & principi & uniuersae Reip. Dixi. ORATIO D. DOCTORIS CRVCIgeri, de puritate doctrinae in Ecclesia conseruanda, in promotione Do ctorum Theologiae haOn existimo à me postulari, ut exponam causas consilij nostri in promouendis Doctorib. Euangelij, cum ex hoc ipso loco non semel ostensum sit, à Doctiß. uiris, hunc morem scholarum uti qui uocantur ad docendum Euangelium, publico testimonio ornentur maximis et necessarijs de caußis, conseruandum esse.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
