Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 370
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus autem haec metui debeant, quantum omnino tribuendum sit coelestibus signis, discet idem ille uir magnus ex sacris literis, ne obrepat animo impia uel confidentia, uel desperatio. Vt in agricultura, in nauigando, non est irreligiosum obseruare prognostica tempestatum, ita in administratione rerum considerare na turales significationes, quas Deus proposuit, ut nos uigilantiores reddat, &curam in nobis acuat, pium &utile est. Sed uideamus priuatos mores. Si quis naturae suae inclinationem intelligit, alere bona &confirmare, &uitare uitia diligentia acra tione potest. Verum est enim quod ait Ptolemaeus. Sapiens anima adiuuat coelestem operationem, quemadmodum optimus agricola arando expurgandoque adiuuat naturam. Hoc late patet in cura ualetudinis, in deligendo genere uitae, studij, in suscipiendis nego cijs uel aptis uel abhorrentibus ab ingenio. Si Curio nis aut Antonij parentes satis intellexissent naturam filiorum, flectere singulari arte fera &inquieta ingenia ad moderationem potuissent.