# Selectae declamationes. Vol. 1 371

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/371

Philippum Ma cedonem accepimus Regem in primis callidum, cum animaduertisset in filio Alexandro non sanè prauam, sed tamen asperiorem & impatientem imperij naturam esse, uideretque eum non pati domitorem aspe rum, coepit consilium doctrina & Philosophia flectendi eum ad suauitatem & comitatem. Hac ratio ne adeo excoluit illam naturam, ut in ipso cursu uictoriarum uix quisquam fuerit unquam humanior ac moderatior. Ita prodest uidere, quo quenquam ducat natura, ut disciplina idonea ad uirtutem flectatur, & à uitijs abducatur, Possem & alias utilitates oeconomicas colligere, sed has persequi longum fue? rit. Vos igitur Candidati, quia iam Philosophiae uos publicae addicitis, ut reliquas partes pro uirili amplecti, excolere, & ornare debetis, ita memineritis, hanc quoque partem amandam esse. Non solum stulti tia, sed peruersitas est, aucupari ingenij laudem ex insectatione bonarum artium. Nam uiros bonos de cet praeclaras artes & utiles uitae pro uirili ornare, ut ad earum studia quàm plurimi inuitentur. Dixi, DE VTILITATE ARITHMETIces oratio Georgij loachimi Rhetici.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
