Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 372
Unproofread scanNot analysed yet
VXIuobis initio exponendam esse causam, quare publice docere incipiam, ne quis existimet me meo consilio impudenter in hoc theatrum pro dire. Ego enim cum &natura sim timidior, &has artes maxime colam, quae amant latebras, nec merentur plausus in uulgo, deinde cum uideam, quanta sit non solum scientiae copia, sed etiam dexteritate, &foelicitate ingenij opus, praeser tim in his subtilibus artibus tradendis, mihi uero conscius sim meae imbecillitatis, non ambiui hunclo cum, diuque repugnaui praeceptoribus nostris, hortantibus, ut elementa harum artium, in quibus me mediocriter exercui, publice traderem, praesertim hoc tempore, cum altera Mathematica lectio interitu uiri doctißimi loannis Volmarij conticuisset. Atque illi quidem petebant, ut hac in re non solum amicitiae ipsorum rationem haberem, sed etiam uili tatis adolescentium, quia magnopere prodest haec elementa in scholis aßidue inculcari &exerceri. Vicit igitur cum autoritas praeceptorum, tun uero etiam uoluntas eorum optima erga rem literariam. Videbam enim eos non aliquo priuato studio deferre mihi hoc munus, sed ut adolescentibus consulerent, &quantum possent, eos ad has artes, quae sunt uera Philosophiae initia, inuitarent. Quare cum meam operam deesse Reipub. &adolescentium utilitati nollem, perpulerunt tandem, ut pollicerer me periculum facturum esse. Quare peto à uobis, ut me hac offitij ratione, non arrogantia aut ingenij fiducia in publicum prodijsse existimetis. Minus autem poenitebit me facilitatis meae, si co gnouero etiam frequentiam uestram &diligentiam respondere optimae uoluntati praeceptorum, qui ue strae utilitatis causamihi hanc personam imposuerunt. Qua in re, erit etiam prudentiae atque humanitatis uestrae meam operam boni consulere. Nam quod ad praecepta ipsa tradenda attinet, spero me uobis satisfacturum esse. Si quid autem uel in oratione mea, uel in actione desiderabitis, ueniam mihi dari peto. Agnosco enim me impediri pudore ac metu, ac ne natura quidem ad scenicam actionem aptum esse. Sed propter haec incommoda fastidire has artes, &studia earum abijcere, ingenij est plus satis delicati &morosi, si tamen professor est sui generis artifex. Ego uero &si mihi nihil arrogo, tamen ea fide &diligentia tradam haec praecepta, ut sperem, posse percipi atque intelligi. Exposui causam.