# Selectae declamationes. Vol. 1 373

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/373

quare in publicum prodierim, quae me, ut spero, suspitione arrogantiae apud bonos & studiosos liberabit. Nunc dicam de meo consilio, uel potius de sententia nostrorum praeceptorum. Hi mihi iniunxerunt, ut tradam elementa Arithme tices & Geometriae, & quod natura harum artium postulat, initium faciam ab Arithmetica. Vtinam autem & autoritate & eloquentia tantum ualerem, ut ad harum artium studia adolescentes etiam excitare & accendere possem. Quid enim optabilius esse docenti potest, quàm habere auditores incensos e flagrantes discendi cupiditate? Sed quia praeceptores nostri quotidie scholasticos ad has artes discendas hortantur, & manifesta est earum utilitas, spero plerosque praeditos liberalibus ingenijs satis ad haec studia colenda incitatos esse. Graeci narrant fabulam de Pallade, quaecum ei tibias recens inuentas Mercurius donasset, ambulans ad flumen, coepit inflare tibiam. Etsi autem demulcebatur sono, tamen cum in aquis uideret facien ridicule deformari, inflatis genis, statim abiecit tibias. Has Satyri, qui capti nouitate soni accurreram, abiectas statim excipiunt: Ita tibiae spretae à Pallade, coeperunt Satyris in delicijs esse. Ad hunc modum sinamus sanè ingenia illiberalia delectari alijs age stibus artibus, aut potius quaedam fragmenta artum circumferre, seu quaestus causa, seu ut popularem opinionem colligant. Sed honesti ingenij est, nihil amare ardentius quam ueritatem, & hac cupiditate incensum, ex petere solidam doctrinam de uniuersa natura, de religio nibus, de motibus & effectibus coelestibus, de causis mutationum, non solum animantium, sed etia ciuitatum & imperiorum, de fontibus honestorum officiorum, et hoc ge nus alijs.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
