Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 374
Unproofread scanNot analysed yet
Si huius perfectae doctrinae admiratione atque amore tenemur, profecto etiam complecti haec ele menta debemus de numeris &mensuris, quae aditum patefaciunt ad caeteras Philosophiae partes, quanquam per se quoque multum habent et dignitatis et utilitatis. Videte enim quàm late pateat usus Arithmetices in oeconomia, &in Repub. Aristoteles scribit, Thraces quosdam esse, qui numerando non possunt progredi ultra quatuor: Quaeso te, an talibus putes commendandam esse gubernationem, non dico magni mercatus, aut uenarum metallicarum, sed alicuius meliocris oeconomiae? Existimemus ne à talibus posse rationes paululum modo intricatas euolui &explicari? Nequaquam. Sed horum Thracum similes sunt in magnis rationibus et obscuris omnes, qui destituti sunt huius artis praesidio. Nec solum in mercatu, in metallicis, in cudenda moneta, sed in multis alijs publicis et priuatis rebus computandis, arte ipsa opus est. Qui uersantur in Rep. aerarij rationes nosse debent. Saepe in iudicijs quaestiones incidunt, quae requirunt eruditam computationem.