# Selectae declamationes. Vol. 1 375-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/375-2

in aedificatione, in metiendis uasis, sed etiam uiro po litico in Cosmographia, in locorum interuallis intelli gendis, Sed discedo ab his uulgaribus utilitatibus. Hi qui in studijs uersantur, & perfectam doctri nam expetunt, illam sibi utilitatem proponant, quod ad doctrinam de rebus coelestibus nullus aditus patet, nisi per Arithmeticam & Geometriam. Et quidem tanta uis est Arithmetices in doctrina de rebus coelestibus, ut mediocri Arithmetico penè omnia in dostrina rerum coelestium sint peruia: Certe magnam partem eius doctrinae, sine ullo negocio assequi potest.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
