# Selectae declamationes. Vol. 1 378

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/378

Etsi autem Plato alas intelligit heroicos impetus ingeniorum, tamen ne illi quidem impetus soli animos subuehunt, sed opus est etiam artibus, quibus illi ipsi impetus attollantur. Sunt igitur alae mentis humanae, Arithmetica & Geometria. Has si alligauerit sibi aliquis praeditus ingenio non sordido, facillime penetrabit in coelum ac libere in coelestium coetu uagabitur, & illa luce, ac sapientia fruetur. Quare illi qui sunt ingenijs non monstrosis prae diti, & res optimas maximeque admirandas, & cognitione dignas aspicere cupiunt, has alas sibi addant, uidelicet, Arithmeticen & Geometriam. Harum ope sublati in coelum, lustrare oculis uniuersam rerum naturam, cernere spacia metasque maximorum corporum, uidere syderum fatales congressus, denique causas rerum maximarum, quae in hac hominum uita accidunt, animaduertere poteritis. Existimo generosas mentes hac tanta utilitate capi, & incitari posse ad has artes discendas, & amandas. Scio enim uobis quidem satis persuasum esse, nagnam dignitatem & utilitatem esse doctrinae de rebus coelestibus, uosque, ut decet, auribus atque animis abhorre re ab Epicuri deliramentis, qui deridet Astronomiam, & somniat Solem esse uaporem, qui mane accendatur motu, postea aut deflagret, aut in aqua extinguatur: Ita & stellas esse nubeculas casu incensas. Haec portenta pro ueris affirmare homine indi gnum est, nedum Philosopho. Nulla tam barbara gens fuit, quae non sentiret, stellas esse certa & durabilia Dei opera, & certis legibus ferri, magnae alicuius utilitatis causa. Quare concumelia est aduersus Deum, fingere hanc confusionem rerum, Solem uaporem esse casu inflammatum, & casu ferri, ut Lucretius ait: Quo cibus uocat atque inuitat euntem Flammea per coelum pascentem corpora paßim. Plus ualeat apud nos autoritas cum doctißimorum

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
