Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 379
Unproofread scanNot analysed yet
hominum, qui haec deliramenta grauißimis argumen tis confutarunt, tum uero etiam diuina oracula in sacris literis, à quibus dissentire impietas est. Hae clare testantur, Solem, Lunam, &reliqua sydera esse certa &durabilia Dei opera, &addunt sacrae literae, cuius utilitatis causa, lumina coelestia condita sint. Erunt signa, &discernent tempora &annos. Haec descriptio, etsi breuis est, tamen res magnas conplectitur, &Astronomiae studium approbat.