# Selectae declamationes. Vol. 1 379

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/379

hominum, qui haec deliramenta grauißimis argumen tis confutarunt, tum uero etiam diuina oracula in sacris literis, à quibus dissentire impietas est. Hae clare testantur, Solem, Lunam, & reliqua sydera esse certa & durabilia Dei opera, & addunt sacrae literae, cuius utilitatis causa, lumina coelestia condita sint. Erunt signa, & discernent tempora & annos. Haec descriptio, etsi breuis est, tamen res magnas conplectitur, & Astronomiae studium approbat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
