# Selectae declamationes. Vol. 1 38

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE GRADIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/38

Quia enim plurimum refert in ecclesia, qui ad mi nisterium docendi Euangelij accessuri sunt, doctrinam & mores probe cognitos esse, & Paulus uetat quenquam nisi ante exploratum ad docendum admitti, ac iubet requirendos esse homines fideles, & idoneos ad docen dum, quibus commendetur ministerium: nos quoque opor tet religiose operam dare, & ne inexploratos ad docendum irrumpere sinamus, eos quorum industria ac studium pietatis nobis probatur uestro testimonio ecclesijs commendemus. Cum enim haec sit publica quaedam uo catio, necesse est & publicum testimonium ad eam accedere, sed quonta existimo nostrum consilium à nemine sa no reprehendi, non iudicaui de eo pluribus dicendum esse. Cum autem mihi datum sit negotium de more publico hoc loco dicendi, etsi non ignoro me & elocutione, et alijs facultatibus multis modis imparem esse huic prouintiae, & nihil afferre posse, quod uel nouitate & gratia argumenti, uel commendatione orationis placere poßit, tamen quia propter publicam autoritatem quam mihi detrectare non fuit integrum, aliquid dicendum est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
