# Selectae declamationes. Vol. 1 386

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IACOBI MILICHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/386

Scitis gradus quos uocant, à ueteribus institutos esse, ut praeceptores de studijs iuuentutis certis tempo ribus periculum facerent, & ut iudicio praeceptorum hi, quorum profectus probabatur, in alias classes traducerentur. Nos itaque dum hoc temporthorum adolescentium, quibus Magisterij titulum concedemus, studia cognoscimus, animaduertimus magnam iuuentutis partem, sine ratione atque ordine in literis uersari. Vetus haec multorum bonorum uirorum querela est, sed quoniam hoc tempore uelu in re praesenti uidi, quàm inutiliter discant quidam, uehementer dolui uicem uestram, quare duxi hocis loco uos esse uel admonendos, uel etiam obiurgandos. Nam monuerunt uos hac de re antea saepe praeceptores uestri, sed nescio quo malo fato fiat, ut neque autoritate illorum, neque uestrae utilitatis respectu mo ueamini. Quam enim utilitatem aut uos ipsi, aut Respub. ex hoc genere doctrinae capiet, quod sequisoletis, in quo nulla solida ac firma eruditio inest, & ut de priuata utilitate non dicam, est enim liberalis ingenij, studia sua ad publicam utilitatem conferre, quid expectare uel consilij, uel opis, Respub. ab istis potest, qui cum sine perfecta doctrina titulum doctrinae tamen habeant, quid aliud quàm purpuratae simiae dici queunt? De maximis rebus, deiure, de religione prouocatur ad iudicium eorum, qui docti uocantur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
