Latin
ORATIO IACOBI MILICHII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 387
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem iudicabit de obscurißimis controuersijs is, qui non penitus introspexit bonas artes, sed obiter degustauit eas fugiens, uelut canes è Ni lobibunt? Est igitur discendi ratio talis instituenda, per quam earum artium ad quas contulimus studium, perfectam scientiam consequamur: Id ita fiet, si ordinem quendam in discendo seruabitis. Praeclare dixit Xenophon in Oeconomico, nihil ordine neque honestius, neque utilius esse. Cuius sententiae uim cum in omnibus alijs rebus experimur, tum maxime in studijs literarum. Vide enim quantum praeposter a discendi ratio habeat incommodi: Prius Theologiam aut lus ciuile discunt quidam, quàm teneant Dialecticen, et alia Philosophiae elementa. Hic planè, ut Cicero inquit, claudi more pilam tenent. Tractare eas artes, in quibus uersantur, nullo modo possunt, nusquam ar tium fontes peruidere, non quae cohaereant, quae dissen tiant inter se, cernunt. Hi cum prodeunt in publicum, &doctrinae opinionem magnificam secum adferunt, hic primum deprehenduntur, hic inscitiam produnt, si quid est definiendum, non uident ubi sit, si quid est partiendum, omnia unus puluis, si quod necendum argumentum, quàm monstrosa forma syllogismisit? si quod argumentum dissoluendum est, ibi uero, nisi sola se impudentia tueantur, abiecto clypeo dypeo fugiunt. Hic primum poenitet eos neglecte Dialectices, quae cum sit ars, ut Plato ait, tradendi &accipiendi sermones, unà tradit uiam &recte discendi &perspicue docendi, nulla sine hoc instrumento ars penitus cognosci aut percipi potest.