# Selectae declamationes. Vol. 1 388

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IACOBI MILICHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/388

Nihil igitur isti, nisi histriones meri sunt, qui artem ullam profiteri, nisi Dialecticen teneant, audent. Plato in Republica spurios Philosophos adpellat eos, quisire Dialectica, satisfacere se alijs artibus existimabant, quare ficut spurijs non licet haereditatem petere, ita procul ab omnium literarum tractatione praetorio aliquo edicto submoueri debebant illi, qui ante irrumpunt in alias disciplinas, quàm hanc artem perceperint. Quidam perlectis praeceptis artis, statim se artem tenere putant, qui longißime falluntur. Vsus quidem adhibendus est, in quo praecepta experiantur, ut discant quomodo arte utendum sit. Sicut non statim pictor est, qui Durerum pingentem uidit, nec cytharoedus, qui uidit Adolphum eruditißime tangentem fides: ita non putet se Dialecticen callereis, qui nihil scripsit, non disputauit, denique qui artem non exercuit. Quae noua est haec ingenij fiducia, arrogare sibi scientiam artis, cuius nullum habent usum? Porro cum in omni genere artium consuetudo dominatur, sic enim ait Poëta: Solus & artifices qui facit usus erit. tu maximam in Dialectica uim habet. Librorum nibi similes isti uidentur, qui praeceptis quae continent, uti nequeunt, nam cum causam aliquam acceperunt explicandam, nihilo magis ad illam adhibere praecepta, quàm mutae chartae possunt.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
