Latin
ORATIO IACOBI MILICHII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 389
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si quis utiliter uersari in alijs disciplinis uolet, is pa tiatur se prius in his primis artibus exerceri, &ad alias disciplinas praeparari, &tantisper commoretur in hoc genere studiorum, donec ante radices ege rint earum artium praecepta, quas tradimus, donec earum sibi ἐξιν fecerit, ut quotios usus poscit sint ad manum, ac uelut in numerato. Haec est compendiaria &recto ad ueram eruditionem uia. Si quis captus splendore aliarum artium bas praeteruolat, ut quae non magnopere ostentari queant, huic planè hoc accidit, quod cani Aesopico, qui dum umbram carnium, quod camaior adpareat, captat, uetas amisit carnes: quia nisi attulerit ad alias artes hoc quod dixi instrumentum, fortaßis aliquam doctrinae umbram, solidam uero doctrinam non consquetur. Dixi hactenus de Dialectica, quia omnium maxime necessariam esse iudico.