# Selectae declamationes. Vol. 1 390

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IACOBI MILICHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/390

Porro quid reliqua dementa Philosophiae habeant utilitatis, ex eo facile intelligi potest, cum Medicina & Iurisconsulto rum literae, sint quaedam uelut absolutio & exaedificatio Philosophiae, quod gradus ad illas artes per haec prima elementa faciendus sit. Hippocrates scribit alicubi, Medicum qui sit Philosophus, planè diuinum uirum esse. Idem profecto de scientia iuris etiam dici potest, quia fontes illarum artium atque or tus, & causae ita demum cerni possunt, si accesserit Philosophiae scientia: adeo summis illis artibus addit Philosophia non modo lumen, sed etiam dignitatem. Quanquam autem sacrae literae non sumant res à Philosophia, tamen quia sermonem à publica con suetudine mutuantur, sine Dialectica et cognatis o tibus, compositio sermonis cognosci non potest. Adhaec cum neminem neque plura, neque meliora scire oporteat, quàm Theologum, non conuenit eum aliarum artium rudem esse: ab hoc consilium de maximis rebus petitur: hic censuram non modo de priuatis moribus, sed etiam de publicis legibus agit, quas ad res mihi quidem uberior quaedam & locupletior do ctrina requiri uidetur, quàm uulgo putant: de qua ut in praesentia non dicam, neque enim est instituti nostri omnia persequi, tantum haec ad commonendos adolescentes dico: Quoties de hominis natura ac par tibus Theologo dicendum est? At eam rem clarius explicare poterit is, cui notae sunt nostrae de rerum natum disputationes. Quantum lucis adferet sacris literis, qui Philosophorum doctrinam de moribus cum illis conferet? & ostendet, quae consentiant, quae non consentiant. Ego uero etiam necessarium esse iudico, ostendere utrunque doctrinae genus, & interualla certa regione describere, & fines eorum regere, ut Iureconsulti lo quuntur, ne poßit iterum in Christianae doctrinae posseßionem Philosophia irrumpere. Quod si fecissent ueteres, non usque adeo contaminata esset ante haec tem pora doctrina Ecclesiastica.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
