Latin
ORATIO IACOBI MILICHII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 391
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod etiam historiae cognitione opus est Theologo, in qua ut tempora consentiant, iudicium ex motibus syderum, &ex eclypsibus sumitur, quam ad rem quis non intelligit, quarum artium scientia adhibenda sit? Proinde quid aliud est quàm ὄνος ἄγων μυσηρια, qui cum sacrarum literarum interpres perhiberi uelit, reliquas omnes disciplinas aspernatur? Quare ut finiam, adhortor uos adolescentes, ut iustam operam collocetis in haec primae aetatis studia, ut ad reliquas disciplinas instructiores accedatis. Quod si dimidium facti qui bene coepit habet, profecto et uos in superio ribus disciplinis plus promouebitis, si recte coeperi tis, hoc est, si earum literarum, de quibus dico, scientiam ad eas attuleritis. Haec quanquam sedulo praeceptores uestri monent, tamen &ego, quia ita ferebat tempus, iudicaui uobis in memoriam esse redigenda. NecesDixi.