# Selectae declamationes. Vol. 1 394

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/394

DE STVDIO ARTIVM dicendi Declamatio Phil. Mel. Vemadmodum Hesiodo dolet, nescire mortales, quantum & Malua & Albucum adferre commodi rebus humanis queant, tamenfi uiles herbae, ita nos quoque non nunc primum querimur ignorare adolescentes, quantum momenti habeant ad solidam eruditionem parandam dicendi artes, quae in speciem nihil profitentur eiusmodi, cui uulgus adplaudat, caeterum utilitate facile res humanas omnes uicerint. Neque enim usquam quidquam est in tota rerum uniuersitate, unde ad mor tales ampliora commoda, quàm ex hoc artium gene re redeant. Sed cum earum precium iuuentus igno ret, fit, ut plerisque sordeant, minimeque dignae iudicentur, quibus discendis operam nauent. Praeclarum est Philosophum dici: magnificum Iuris consultum audire: Theologico nomine, nihil hoc tempore ad uulgus plausibilius est. dicendi artium, tanquam Megarensium, nulla ratio habetur. Propterea uisim est hoc loco ostendere, quae res maxime nobis earum studium commendare debeant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
