# Selectae declamationes. Vol. 1 398

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/398

Deinde persuadeat sibi neminem adposite, ac dilucide de ulla re dicturum esse, nisi qui arte quadam, imitationeque optimorum & magna cura orationem ea lingua, quae publice utimur, formarit. Quod ubi animaduerterit haud dubie nihil prius, nihil antiquius habebit discendis loquendi artibus. Siue enim consilio alij iuuandi sunt, siue docendi, siue tuendum est dogma aliquod, siue de iure, aequo ac bono disserendum est, nihilo plus efficias, quam in scenis mutae personae solent, nisi arte elaboratam orationem attuleris, quae res obscuras tanquam in lumine collocet. Non ignoro esse, qui elegantiam à recte loquendi ratione separant, nec referre putant, modo rem indicent, qualicunque oratione utantur. Qui si rem propius inspexissent, neutiquam adsciticium, & superuacaneum ab eloquentiae professoribus fucum requiri iu dicarent. Ipsa orationis puritas, natiuaque facies elegantia est, quam nisi tueare, non modo non uenuste aut inquinate, sed improprie, obscure, ac inepte dixeris. Et quemadmodum in fingendis corporibus ea demum elegantia est, ubi iusta proportione mem bra omnia inter se consentiunt, si quid secus facias, monstrosum erit, ita cum germanam orationis speciem noua compositione deformaueris, monstrosa plane, ac ineptam facies. Picus in Epistola, qua barbaris Philosophiae scriptoribus patrocinatur, ludens, credo in αδόξῳ argumento, & elegantiam à recte dicendi ratione separat, & explicari res qualicunque oratione posse censet. Huic equidem nihil succenseo, qui barbariem non magis ex animi sententia tuetur, quàm febrim Fauorinus laudabat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
