# Selectae declamationes. Vol. 1 399

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/399

Hoc miror, esse quibus tam friuolae argutiae serio persuaserint, nihil referre, quomodo lo quamur. An uero recte corpus imitabitur pictor si nulla ratione penicillum regat, si temere feratur manus, nec ducantur arte lineae? Ad eum modum nec animi tui sententiam alijs ob oculos posueris, ni pro prijs & illustribus uerbis apta uocum compositione, iusto sententiarum ordine utare. Nam perinde atque corpora coloribus, animi sententiam oratione reprae sentamus. Quare necesse est dicendo certam aliquam imaginem arte concipi, quae discernat inter se tanquam uultus sententiarum. Flagitium est, si quis uiae ignaro deuiam semitam monstret. At qui recte dicendi cura uacant, quoties lectorem à uia abducunt? quoties unius uerbi abusu ludificantur? Non semel imposuere in Philosophia, in sacris literis soloecismi nostris interpretibus. Quis enim omnium Pauli sententiam in Corinthijs adsecutus est, ubi Grilli isti elegantiae contemptores, uerterunt: Ex multis facierum personis &c. Quae Augustinum tempestas aufert, quo minus propositum teneat, in enarrando eo quod est apud Ioannem τὴν ἀρχὴν ὁ καὶ λαλῷ ὑμιν?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
