# Selectae declamationes. Vol. 1 402

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/402

Iam cum minime obscurum sit, quanti nobis eloquentiae contemptus constiterit, cur barbariem non abominabimur tanquam nocentißimam pestem cur non magno consensu è scholis exibilamus: cur ipsi nobis tantisper inuidemus eloquentiam, qua nihil melius, nihil amplius in terris hic sol uidit: Hactenus docuimus, quae cogat neceßitas certam dicendi rationem sectari ac tueri, quae si quem parum mo uet, ei uero multo iustius asini auriculas Dij addiderint, quam Midae. Accedit huc non contemnendus studiorum eloquentiae fructus, quod earum artium usu, quibus cloquentia continetur, excitantur, erudiunturque ingenia, ut res humanas omnes prudentius dispiciant, neque propius umbra corpus adsectatur, quam eloquentiam comitatur prudentia. De rebus humanis adhuc loquor, de sacris postea. Videbant inter se maiores nostri haec duo: bene dicendi scientiam, et animi iudicium natura cohaerere: quare & non inepti quidam orationem esse dixerunt, explicatam animin tionem. Et Homerus Poëta ijsdem eloquentiam & prudentiam tribuit. Mitto iam alios. Vlyßi, cuius on tionem hybernis niuibus comparat, utrunque uno uer ἐσθλαὶ. siculo adscribit, cum inquit: σοὶ δʼ ἔνι μὲν μορφὴ ἐπέων, ἔνι δὲ φρένες Nec tempero mihi, quo minus recenseam & Latine ab erudito quodam expressum. Mente Digitized by Dog Mente uales, iuncta est facundis gratia dictis. O diuinam sententiam, multoque digniorem, quae iuuenilibus pectoribus solicite inseratur, quam Delphica ali quot scita. Quid enim spectabat aliud optimus senex, quàm sic inter se copulatas esse prudentiam ac eloquentiam, ut diuelli nulla ratione poßint.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
