Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 403
Unproofread scanNot analysed yet
Atque utinam sibi omnes adolescentes hunc uersiculum propositum putent, quorsum tanquam ad scopum omnia studia sua, rationesque dirigant, sentiantque sibi om nem operam, curam, industriam, cogitationem, men tem denique omnem in his artibus parandis figendam esse: quarum Homerus haud dubie ob eam causam mentionem fecit, quod uideri omnium rerum huma rum, ut sunt, &pulcherrimas &maxime utiles uo luit. Quid in consilio fuisse censetis ueteribus Latinis, cur dicendi artes humanitatem adpellarint? Iudi cabant illi nimirum harum disciplinarum studio non linguam tantum expoliri, sed &feritatem, barbariemque ingeniorum corrigi. Nam cultu perinde ac plerique syluestrem indolem exuunt, mansuescunt inge nia, cicuranturque. Duae sunt autem causae, cur recte dicendi studio animi iudicium acuatur. Prior est, quod qui ijs arti bus operam dant, ad eiusmodi scriptorum exempla se comparent, necesse est, qui in maximis rebus gerendis, ac tractandis uersati, summam prudentiam usu consecuti sunt, quorum commercio fit, ut nonnihil iudicij contrahant lectores, &tanquam qui in fole ambulant, colorentur.