# Selectae declamationes. Vol. 1 403

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/403

Atque utinam sibi omnes adolescentes hunc uersiculum propositum putent, quorsum tanquam ad scopum omnia studia sua, rationesque dirigant, sentiantque sibi om nem operam, curam, industriam, cogitationem, men tem denique omnem in his artibus parandis figendam esse: quarum Homerus haud dubie ob eam causam mentionem fecit, quod uideri omnium rerum huma rum, ut sunt, & pulcherrimas & maxime utiles uo luit. Quid in consilio fuisse censetis ueteribus Latinis, cur dicendi artes humanitatem adpellarint? Iudi cabant illi nimirum harum disciplinarum studio non linguam tantum expoliri, sed & feritatem, barbariemque ingeniorum corrigi. Nam cultu perinde ac plerique syluestrem indolem exuunt, mansuescunt inge nia, cicuranturque. Duae sunt autem causae, cur recte dicendi studio animi iudicium acuatur. Prior est, quod qui ijs arti bus operam dant, ad eiusmodi scriptorum exempla se comparent, necesse est, qui in maximis rebus gerendis, ac tractandis uersati, summam prudentiam usu consecuti sunt, quorum commercio fit, ut nonnihil iudicij contrahant lectores, & tanquam qui in fole ambulant, colorentur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
