# Selectae declamationes. Vol. 1 410

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/410

Nam ut corporum robur exercitio confirmari uidemus, ita fieri nequit, quin he bescant eorum animi, qui nullo ingenioso labore ex citantur. Nemini dubium est, quin multum conducat bonorum scriptorum lectio: Verum nisi ad illam scribendi dicendique consuetudo accesserit, neque perspicere satis acute poteris illorum sententias ac uirtutes, neque animo certam iudicandi commentandique regulam concipere. Propterea ad comparandam, tum loquendi, tum iudicandi facultatem, nihil perinde necessarium est, atque styli exercitium. Quid enim aliud uolebat Afranius, cum fingeret usu patre sapientiam prognatam esse, quàm aßiduo dicendi commentandique studio animum expergefieri ac erudiri? Reliquit in eam sententiam, dignam memoriam posteritatis uocem Anaxagoras, την χειρα σοφίας αὐτίαν εῖν, quod uidebat artes omnes usu comparari, ocioque ingenia ferè sterilescere. Nam ut mechanicas artes experiundo discimus, neque quisquam tam demens est, qui se mox Apellen fore confidat, ubi penicillum primum in manus acceperit, ita mul to usu assuefacienda mens est, ut sese acrius in omnia intendat. Itaque tantum stylo tribuit Marcus Cicero ut optimum & praestantißimum dicendi effectorem ac magistrum esse scripserit, solitusque sit per ocium, aliàs è Graecis Latina facere, alias noua cudere, alias iij uùs declinare, qua industria & ingenij uim, ac ugorem tuebatur, & locupletabat facundiam.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
