# Selectae declamationes. Vol. 1 411

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, NECESSARIAS ESSE AD OMNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/411

Sic num de se ipse in Bruto, ne quid temere comminisci uideor. Nos autem non desistebamus, cum omni geuere exercitationis, tum maxime stylo, nostrum illud quod erat, augere quantumcunque erat. Demosthenes aliquandiu meditandae orationis causa, se in specum quendam abdidit, feruntque pertinacißime fcaudato genio lucubrare solitum. Estque Plutarchus author, lucernis noctu usum esse adsiduis, donec quinquagesimum annum attigit. Didicerunt enim usu prudentißimi homines, quàm non uulgaris artificis sit, dilucide apteque dicere. At ex nostris iu uenibus quotusquisque, uel perpetuo decennio unum aliquem uersiculum scribere instituit? Plerique com pendiariam uiam ad consequendam eruditionem dse censent, si quàm plurima audierint, aut legerint. Itaque alij totos dies sursum ac deorsum currunt, scholas omnes perreptant, praeceptores passim audiunt, miranturque non intellectos, dictata excipiunt, uncialibus literis elenchos commentariorum notant, minio illustrant. In precio sunt interpretes, qui quàm plurima dictando tempus extrahunt, nec quisquam semiße praeceptorem emerit, qui ab hac consuetudine, uel transuersum unguem discesserit. Rursum alij domo nusquam pedem proferunt, librisque se tanquam pistrino cuidam addicunt, chartas uoluunt ac reuoluunt, beatos se putant, ubi quotidie magnum numerum chartarum percurrerint. An non utrique miseri uidentur, cum tanto labore, tantaque ualetudinis iactura desipere tantum discant. Primum enim nisi stylo excitetur animus per sese hebescit: deinde cum immodica se, ud auscultatione, uel lectione obruunt, ingeniorum aciem, si qua contigit, obtundunt. Iam & iudicij inopia fit, ut ferè peßima quaeque cupidissime audiant, ac legant, ne non multa per uagentur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
