Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 412
Unproofread scanNot analysed yet
Quos si quis con domum reuocatos interroget, quid hac discendi ratione sequantur, quis finis, quae meta animo proposita sit, intelliget non aliter ac mente captos, quid agant nescire. Nec enim uel sententias, uel sermonem scriptorum obseruant, cum imitandi cura uacent. Tantum oculis auribusque negocium faciunt, animus interim Epimenideum quendam somnum dormit: &cum nullum certum exemplar exprimere studeant, fit, ut &dicendi &iudicandi ratio deprauetur. Gratulatur sibi Demosthenes apud Athenienses dicturus, quod ipsi per sese, quae optima sint cernant. At nos styli exercitium praedicamus his, qui nunquam periculum rei fecerunt, nec commodorum, quae secum haec exercitatio adfert, uim amplitudinemque, uel per transennam uiderunt, quo magis metuo, ne parum fidei habeat oratio nostra, cum stylo tantum tribuimus. Verum si quis est non plane iniquus Mu sis, is apud se expendat, quae ueteribus docendi, discendique ratiofuerit, qua disciplinae omnes non tantum illustratae, sed etiam auctae sunt. Pauci in ludis li terarijs autores, sed hi optimi proponebantur, quos imitaretur iuuentus.