# Selectae declamationes. Vol. 1 416

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ELOQVENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/416

Verum sunt non parum multi, presertim hoc tempore, qui bonorum cursum morantur, hi ad Theologicarum literarum tractationem negant dicendi artium scientiam conducere: caepitque hic error, ceu contagione quadam late uagatus, plurimos, qui ne non ualde Theologicari uideantur, humaniores disciplinas omnes contemnunt Ego uero serio illos Theologicari optarim, eaque praestare, quae Christianam mentem decent. Nunc uideo Theologicum nomen ignauiae tantum praetexi, caeterum nihil minus esse, quàm quod profitentur. Nam dum piget elegantiam discere, seque difficilimis scriptoribus euoluendis, exercendoque stylo macerare, neque enim ullarum literarum cognitiosine acristudio contingit, si quando domum bene poti re diere, conciunculam aliquam legunt, inde ubi decerpserint, quae ad stomachum faciunt, paßim in conuiuijs, nam ibi potißimum sapiunt, declamant: & quia uulgus adplaudit, iam uero sibi tantum non absolute Theologi uidentur, cum de grauißimis rebus obscoeni homines, impuro ore, nulla religione dispu tent. Et cum uetet Paulus καπυλεύειν λόγον θes, nemo impudentius cauponatur uerbum Dei, quàm hi, qui cum nec moribus, nec eruditione bonis se probare poßint, uulgi fauorem, impia sacrarum literarum tractatione emerentur. Quid multa? uideas eos aspernari literas nostras, quibus res bonae honestaeque omnes, quibus pietas, quibus mores publici d by bici, imò quibus Christus ipse fabula est. In quos, si : bene constitutam haberemus Rempublicam, non nos cratione, sed ui Magistratus animaduerteret.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
