Latin
ELOQVENTIAE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 418
Unproofread scanNot analysed yet
Nuper uero cum respicere afflictos iterum coepisset optimus Pater, essetque redditurus nobis Euangelium, pro sua liben titate et literas restituit, quibus Euangelij tractatio adiuuaretur. Nec magis nouum uideri debet donum linguarum Apostolis collatum, quàm quod hae à tantosqualore receptae, ex tenebris plusquam tartareis in lucem reuocatae sunt. Nec in obscuro est, bonis quibusdam uiris auxilio fuisse literarum scientiam, in Theologia restituenda. Primum itaque ingratitudo fue rit, coeleste donum adspernari, deinde cum beneficio literarum restituta sint sacra, impij simus, si nullam harum rationem habeamus, sine quibus stare res Theo logica non potest. Et ut paucis exponam, quid iuditem ad sacrarum literarum tractationem conferre linguarum scientiam, non sum in eo errore, ut hunani ingenij industria sacra penetrari statuam. Sunt in sacris, quae nisi monstrante Deo nemo unquam cernat: nec innotescit nobis Christus, nisi doceat Spi ritus sanctus.