Latin
DE VTILITATE STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 423
Unproofread scanNot analysed yet
DE VTILITATE STVDIORVM eloquentiae, Oratio Georgij Sabini, ha bita in Gymnasio Francofordiensi, Anno CLARISSIMO VIRO, CVM generis nobilitate, tum uirtute praestanti, D. Eustachio à Schlieben, patrono suo, Georgius Sabinus. S. D. Agis studijs quorundam amicorum, quàm meo iudicio factum est, ut aederetur oratio, quam de eloquentiae exercitijs ac laudibus mo re scholastico habui. Videbam enim multo esse tenuiorem, quàm ut responderet argumen ti magnitudini. Quae enim ars alia tantas ad uitam utilitates adfert, quae res maiores gubernat, quam eloquentia? Explicat religiones, regit uniuersam toga tam administrationem, dominatur in iudicijs, in curia, in Principum consilijs, &infinita negociorum uarietate. Saepe etiam bella, &stantes in procinctu acies dirimit. Itaque praeclare Ouidius cum ad Mercu rium inquit: Pacis &armorum Deus arbiter, signi ficat eloquentiam, &in pace res maximas regere, &saepebella ac populorum tumultus sedare. Tantam facultatem pro dignitate laudare, non est mediocrium uirium. Ego autem de me illud multo uerius praedicare possum, quod de seipso inquit Quid.