# Selectae declamationes. Vol. 1 431

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/431

accessuri sunt omni studio eloquentia expetenda est, praesertim hac aetate. Videtis enim quantae res in hac natione motae sint, quantum sit negocij nostris Principibus, cum omnib. Regibus Christiani nominis, ubi pleraque omnia Latine agenda sunt. Qua in re & illud considerandum est, nunquam caeteros Reges adeo studiosos fuisse eloquentiae, ut nunc sunt. Etenim non modo Itali & Galli, sed etiam Poloni & Pannones, explosa ueteri barbarie, nunc cum scribunt ad exteros, elegans, nitidum, ac uere Latinum orationis genus adhibent. Nec alia ars apud plerasque nationes plus habet dignitatis, quàm Latine dicendi facultas. Iam cogitate quàm multa incommoda sint expectunda, si mittantur ad exteros legati infantes: Primum ridetur gentis ignauia, detrahitur autoritas nostris, non intersunt consilijs, accipiunt dictata ab alijs, nec raro turpiter falluntur, & tanquam naribus trahuntur ut non intellecta probent. Cum igitur sit perspicua utilitas, cum inuitent maximorum Regum & Prin cipum exterorum exempla, cur soli Germani huic studio iam luxum, apparatum conuiuiorum, & nescio quas uoluptates anteferimus, qui quidem paulo ante etiam hac laude caeteris nationibus antecellebamus? Sed breui mira est facta huius nationis mutatio, negligitur res militaris, literae non solum spernuntur, sed etiam sunt in odio. Et honestißimis studijs successerunt multa uitia, luxus, ambitio, perfidia, & pleraeque aliae pestes, quae intestinas discordias, & alias calamitates pariunt. Quare & Principes, & reliqui, qui authoritate caeteros praecedunt, omni contentione iuuentutem reuocare ad recta studia debebant, ac praecipue ad eloquentiam, quae in Repub. maximum habet usum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
