Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 433
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquid etiam grauitatis addidit Demosthenis orationibus, imitatio Thucydidis: Multas enim refert Demosthenes sententias Thucydidis. Citant leges multis in locis Homerum, citant Ciceronem, non uerborum causa, sed tanquam sententias in foro dictas, quarum authoritatem in iudicijs ualere uolunt. Quoties Medici citant Poëtas in natura rerum describenda? Quis enim non uidet Poetas uel praecipue hoc studuisse, ut plerasque naturae partes illustrarent? Itaque complexi sunt summa cum uenustate ortus &occasus syderum, ac totam doctrinam quae in uulgaribus libellis de Sphaera traditur, descriptiones fulminum, iridis, &reliqua meteora, herbarum plure marum &multorum remediorum naturas. Cicero uero &moralem Philosophiam totam complexus est, &quosdam locos qui ad Philosophiam natura lem pertinent, quorum lectio non modo copiam sermonis, sed etiam rerum scientiam alere potest. Quid est enim illa disputatione, de immortalitate animae, in prima Thusculana eruditius ac iucundius? Multo etiam eruditior est libellus de natura Deorum: Ac in utroque multa sumuntur argumenta ex ea doctrina, quam profitentur hi, qui proprie dicuntur Phy sici. Fateamur ergo eloquentium scriptorum lectio nem, non modo ad copiam sermonis, et phrasin com parandam prodesse, sed etiam ad augendam rerum cognitionem, &iudicia formanda de multis maximis rebus. Deinde diligentia in exercitio styli, illa uero in primis acuit ingenia. Nam in inueniendo res quae ad causam pertinent, prudenter omnes inuestigandae &cogitandae sunt.