# Selectae declamationes. Vol. 1 433-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/433-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/433-2

Et Demosthenes, cum ei obijceretur, quod meditatus ad dicendum ueniret, respondit, sibi non modo imprudentem, sed etiam im probum ciuem uideri illum, qui de rebus summis, uniuersae ciuitati consilium daturus, auderet dicere, re non ante diu multumque cogitata: Quare si poßit, non solum scripta, sed sculpta se dicturum affirmauit. Adfert ergo inter caeteras utilitates consuetudo exer cendi styli, multiplicem diligentiam, causa tota maiore cura expendenda & cogitanda, cum ipsi nobiscum deliberamus, quomodo eam dicturi aut acturi simus: prospicitur etiam quid in actione periculi sit, delibe ratur quomodo pericula in agendo cauenda sint. Denique si nihil est futili garrulitate turpius & perniciosius, plurimum ad uirtutem in unoquoque, & ad publicam tranquillitatem prodest haec assuefactio, ad exercendum stylum, ad formandam et componendam orationem, ne omnia sine delectu effundantur. Multa etiam ingenij uitia corrigit stylus, & cohibet affectus ne contra decorum concitatius ferantur. Dixi hactenus, quàm sit utile hoc studium recte scribendi his, qui ad Remp. accessuri sunt. Togata administratio praecipue gubernatur eloquentia, & multa Latineagenda erunt. Quare ad hanc tantam rem, ut se iuuentus praeparet, adhortanda atque incitanda est acriter. Iam in controuersijs religionis explicandis, quis non uidet magna doctrina, et magna ubertate sermonis, & dicendi facultate opus esse Sunt enim res obscurae, & scriptorum dißimilibus disputationibus inuolutae. Vt igitur ex tanta caligine euoluantur, ut uere, proprie, dilucide explicentur, ea uero res requirit non mediocres artifices.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
