Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 436
Unproofread scanNot analysed yet
Es autem bonae &piae mentis, etiam ob hanc causan expetere eloquentiam, ut ornare gloriam Dei, ut conferre aliquid ad utilitatem Ecclesiae poßit. Ad hunc finem praecipue referri nostra studia debebant, quod &Plato uidit, qui ait eam eloquentiam expetendam esse, quae non futilia dicat, sed Deo grata. Ve tus Ecclesia quàm habuit eloquentes scriptores, Ba silium et alios, qui cum haberent studium recte dicendi, curabant, Primum ut res ipsas recte intellige rent, postea ut proprie &perspicue alijs traderent. Ideo sincerior apud eos doctrina est, quàm in posterioribus, qui nullam in dicendo cura adhibuerunt. Quid quod ipse sermo in sacris literis intelligi &iudicari non satis potest, nisi ratio dicendi &figura rum intelligatur. Dicam aliquid etiam de meo artificio, uidelicet, de Poëtica. Psalmi magna ex parte prorsus Poëticis picturis ornati sunt, quae profect non possunt agnosci ab his, qui sunt ignari Poëtices. Nec difficile est plurima exempla monstrare. In Psalmo de concordia: Ecce quàm bonum: comparat concordiam balsamo, quo Pontifex ungitur: significans suauißimam esse, quia in Repub. in omnibus periculis utilißima est.