# Selectae declamationes. Vol. 1 440

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/440

Quare inuitent adolescentes, magnitudo publicae utilitatis, dignitas eloquentiae, denique etiam caetera praemia, ut se dedant his literis atque artibus, quae ad eloquentiam conducunt, seque in hoc genere exerceant, & ad res maximas praeparent, praesertim cum hic labor homini ingenioso uoluptates etiam dulcißimas pariat. Primum enim lectio grauißimo rum autorum de maximis in Repub. motibus iucun dissima est quaerentibus exempla uirtutis, & honesta consilia uitae priuatae aut publicae. Deinde delectut & ipsa orationis harmonia, ceu Musica quaedam: nulla est enim cantilena dulcior, quam oratio de rebus bonis concinna & bene composita. Postre mo ut canenti, sic scribenti, haec ipsa exercitatio uoluptati est. Iuuat enim inuenire & quasi gignere honesta argumenta, eaque distribuere, disponere, ornare, cum alijs conferre, & inquirere meliora. Haec naturaliter delectant sana ingenia, & quaedam ad uirtutem uia est, assuefacere animum ad has honestas uoluptates intelligendas & expetendas. Est & illa magna commoditas, quod hae elegantiores literae in omni fortuna usui sunt.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
