Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 442
Unproofread scanNot analysed yet
faustum foelinque sit amplißimi uiri, quemadmodum optabatis, ludum literarium aperiunt hi, quos huc publico consilio ad docendas honestas disciplinas, accersistis, idque uobis mea uoce publice denunciare uoluerunt. Nam cum in scaena hoc seruetur, ut ante actionem de Poëtae uoluntate, seu de fabulae argumento dicat prologus, postulauerunt à me isti, pro iure amicitiae, quae mihi cum ipsis peruetus est, ut ego uelut fabulae ab ipsis agendae, prologus fierem. Neque mihi fuit integrum eorum uoluntati deesse, tametsi impudentia erat committere, ut primas in dicendo partes facundissimis propemodum hominibus praeripere uiderer. Sed uel cum aliquo meo periculo coniunctissimis hominibus fuit obsecundandum, &suscipiendae partes, quas non ipse mihi ultro sumpsi, sed uti suo iure imposureunt. Quoniam autem hic locus postulat, ut consilium uestrum, quod de constituenda Schola coepistis, ornemus, optarim hanc causam à facundioribus agi, qui pro dignitate praedicare, &magnitudinem rei gratione aequare possent. Nam mihi in hac infantia mea uerendum est, ne culpa ingenij, laudes uestras deteram minime uulgaris sapientiae, &prope modum diuinae.