Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 446
Unproofread scanNot analysed yet
sciention optimarum artium adhibuerunt, effecerunt ut reliquis Germaniae urbibus haec longè praestaret omnibus. Nunc autem cum hic domicilium honestis disciplinis constituitis, ad illum cumulum laudum uestrarum, incredibile est quanta fiat acceßio. Nan si pergitis excitare hominum studia ad discendum, praeclare merebimini primum de patria, &deerteris. Cum uobis authoribus recte fuerit instituta iuuentus praesidio patriae erit: Non enim ulla propugnacula, aut moenia firmiora urbium monumenta sunt, quam eruditione, prudentia, &alijs uirtutibus praediti ciues. Spartanus dixit muros debere ferreos esse, non saxeos. Ego uero non tam armis, quàm prudentia, moderatione &pietate defendi existimo. Deinde pertinebit hoc beneficium uestrum ad reliquam Germaniam, quae huc, modo faueat Deus incepto, excolendam, erudiendanque iuuentutem, missura uidetur, &eos in primis idoneos ad moderandas Respublicas iudicabit, quin bis hac urbe tanquam in ludo ad uirtutem instituti, &assuefacti fuerint. Vehetur huius urbis nomen sum mis laudibus, ab hospitibus apud exteros, &uestro beneficio deuinctos animos hominum tenebitis, quae uos hominum iudicia, nisi fallor, magis quàm ulla imperia delectabunt.