Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 448
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Romae misere esuriebant exules illi, cum pontificiae opes, praecipue collocari deberent uel in calamitosos, uel in eos, qui tractatione literarum religioni operam nauarent. Theodorum Gazam, bone Deus, quantum uirum aiunt, cum illos Aristotelis &Theophrasti libros in latinam linguam uersos Pontifici offerret, codicem exhibuisse sumptuosius ornatum, ibi Pontifex interrogans, quanti ornasset librum, nihil praeter eos sumptus rependit, nulla authori pro laboribus, quos in difficilimo opere uertendo exhauserat, reddita merces. Porro ad exemplum pertinebat ampliora praemia dari, uel pro libro non perinde utili ut ille erat. Sed nec utilitas operis permouit Pontificem ad remetiendam gratiam uberiorem. Sed postquam Florentinorum beneficio honestae artes reuiuiscere coepere, magna utilitas inde ad omnes gentes deriuata est, multorum ubique excitata sunt ingenia, ad optimarum rerum studium. Nam &Latinos homines Graecorum aemulatio ad patriam linguam instaurandam, quae penè funditus collapsa erat, extimulauit. In urbibus leges publicae emendatae sunt, denique expurgata religio, quae iacebat ante Monachorum somnijs obruta, &oppressa. Qua de re quanquam uariant hominum iudicia, tamen ego sic. :existimo, bonos uiros rectius peruidere uim naturamque religionis, hoc tempore firmiora solatia con scientiae tenere, quam fuerunt illa, quae paulo ante monachi tradiderunt. Non dubium est igitur quin praeclare Florentia de omnibus gentibus merita sit, quae literas uelut è naufragio in portum recepit, conseruauitque Huius urbis exemplo, uos his miseris temporibus bonas artes defendite, cum Episcopi pro literis arma tractant, &reliqui principes hanc curam se indignam ducunt, paßim tumultuatur Germania, et ad arma conclamat, &quemadmodum est in ueteri uersiculo: Pellitur è medio sapientia, ui geritur res.