# Selectae declamationes. Vol. 1 450

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, M. D. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/450

Est autem non modo in superos impius, sed plane humana specie beluinam menten tegit, quisquis non dat operam, ut sui liberi rectissimè instituantur, hoc inter hominem ac beluam discrimen natura fecit, quod beluae deponunt curam sobolis, cum adoleuit, homini iniunxit, ut ex se procreatos non modo in prima infantia alat, sed multo magis, ut mores eorum, cum adoleuerint, ad honestatem formet. Quare in primis in bene constituta ciuitate, scholis opus est, ubi pueritia, quae seminarium est ciuitatis erudiatur, ualde enim fallitur siquis sine doctrina solidam uirtutem parari posse existimat, nec ad respub. gubernandas quisquam satis idoneus est, sine scientia earum literarum, quibus ratio omnis regendarum ciuitatum continetur. Haec cum expendetis, non inuidia, non ullis alijs difficultatibus patiemini uos absterreri, quo minus ad discendum uestros ciues inuitetis. De professoribus uestris hoc polliceri uobis possum, & eruditionem suscepto oneri parem esse, & in fungendo munere summam fidem futuram. Christum precor ut auspicijs grauißimi negotij faueat, & uestra consilia, studiaque discentium fortunet. DIXI.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
