# Selectae declamationes. Vol. 1 452

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LAVDE VITAE SCHOLASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/452

DE LAVDE VITAE SCHOLASTI cae Oratio, dicta à D. Melchiore Fendio, in promotione Magistrorum. Vm considero eos, qui in hunc locum ad dicendum prodeunt, uel argumenti nouitate, uel eloquentis placere, animaduerto mihi ualde opus esse humanitate atque aequitate uestra. Nam argumentum nouum, quod quidem huc loco conuenire uideretur, nullum reperiebam, nec peruulgatis addere aliquid splendoris dicendo possum. Cum autem publici officij ratio imponat mihi dicendi neceßitatem, erit humanitatis uestrae, ut uos quoque aequitate uestra publicum morem conseruetis, me non grauatim audire, & orationem meam boni consulere. Decreui autem dicere de dignitate uitae scholasti cae, deque comparatione uestri ordinis cum caeteris or dinibus & uitae generibus. Neque ego non uideo quan tum, quàm amplum argumentum susceperim. Sed quanquam pertexi nunc non poterit, tamen utile erit capita rerum attigisse. Quemadmodum autem Medici in praeceptis ualetudinis, monent, ut aëris qualitatem in quo uersamur, diligenter obseruemus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
