Latin
DE LAVDE VITAE SCHOLASTI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 454
Unproofread scanNot analysed yet
Sed gradus considerandi sunt, quos plerunque stulti conturbant. Sic igitur statuetis, uitam scholasticam primum necessariam esse Reipub. &maximas ad com munem uitam utilitates afferre, deinde &sanctißimam ac Deo gratißimam esse, postremo etiam iucundissimam. Et quidem tantas ad uitam utilitates ex uita scholastica peruenire, tantum in hac esse uerae dignitatis, ut quamuis titulo praestent Reges &Episcopi, tamen reipsa par sit illis ordo scholasticus. Hoc cum animo constitueritis, etiam opera danda erit, ut hanc uitam omnistudio ornetis, ut fortiter labores, &omnes difficultates perferatis, quae comitantur hoc uitae genus. Sed quas tandem ob causas usque adeo laudamus uitam scholasticam? Vulgus iudicat esse ociosam uitam, atque inde scholasticam appellarunt: Latini nun cuparunt ludos hos conuentus discentium. Quid au tem dignitatis in ociosa uita, aut in ludis esse potest De his appellationibus postea dicam. Prius enim osten dam, minimum esse ocij in hac nostra militia: necludium dum esse haec studia literarum, sed feriam inquisitio nem maximarum rerum. Duae res sunt, quibus nihil melius ac diuinius ha bet humana natura, uidelicet ueritas &iustitia.