# Selectae declamationes. Vol. 1 457

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LAVDE VITAE SCHOLASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/457

talitate humanorum animorum, de coelestibus motipnicis. bus, de omnibus uitae officijs docuissent reliquos? In hac Philosophia, & huiusmodi disputationibus, tempus omne consumpsissent seniores & iuniores. leNec aliam uitam fuisse Adae, & similium principum ate uirorum iudico. Huius beatißimi status imago est uita scholastica. Dixi breuißime de neceßitate & de utilitatibus, siaddam etiam de sanctitate huius uitae. Nullum Deo gratius est officium, quàm ueritatis, & iusticiae studium & propagatio. Nam haec sunt praecipua Dei dona, in quibus Dei praesentia maxime cerni potest. Haec Deus praecipue conseruari postulat, imò ad hunc finem praecipue conditi sunt homines, ut alij alios doceant de Deo et alijs rebus bonis. Ad hanc utilitatem addita est diuinitus humano generi sermo nis communicatio. Quare non dubium est, quin hoc uitae genus, quod in docendo & discendo uersatur, Deo gratißimum sit, & hoc nomine antecellant scho lae templis & aulis, quia maius est studium ueritatis in scholis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
