# Selectae declamationes. Vol. 1 46

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE GRADIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/46

Quamobrem tametsi haec quidem Schola, hactenus pacata fuerit, & inter Doctores singulare studium concordiae appareat, tamenut ea porro conseruetur, huc conferamus, curam & cogitationes nostras, ut his malis, quae dixi occurramus. Et est sanè ad hanc rem opus singulari cura ac prudentia, & hoc, ut in alijs rebus, ita hic quoque necessarium & utile praeceptum est, quod monet principijs esse obstandum. Litis initium, inquit Salomon perinde est, ac si alueum ruperit aqua, quae postea nulla inuitus contineri potest, Ita in Ecclesia à paruis initijs, ortae dissensiones, postea cum inualuerunt nullis remedijs sanari possunt. Quare quantum possumus uitemus occasiones byGoc siones omnes, praecidamus quicquid impedit, aut obstat, etiamsi quae iustae uidentur esse caussae offensionum, condonemus mutuo, dißimulemus priuatas iniurias, propter publicam pacem, nostra commoditate placemus aliorum animos offensos, anice ac placide conferamus cum alijs de dogmatibus religionis, & grauioribus controuersijs, ipsi nihil temere pronunciemus, nisi de communi sententia cum Doctioribus diligenter collata, si quid ab alijs tolerabiliter dictum est, non statim calumniose exagitemus, si quid erratum, fraterne admonendo corrigamus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
