Latin
DE LAVDE VITAE SCHOLASTI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 460
Unproofread scanNot analysed yet
tanta profeßione, &ornent eam optimis moribus. Quid est enim turpius, quàm quod multi in scholis ita degunt, primum, ut non intelligant suum officum. deinde, ut hoc ocium literarium collocent in turpissimas uoluptates, &sumant sibi licentiam omnium scelerum, quasi scholae non ueritatis &iusticiae, sed petulantiae officinae essent. Quo animo homines pi ueniunt in templa ad facienda sacra, eodem animo uos quoque in scholas accedere oportuit: Hic enin res diuinae tractantur. Et magna cura adhibenda est, ut nostra sacra recte faciamus, ne nostra inscitia aut aliqua alia culpa artes corrumpantur. Non mi nus piaculum est, corrumpere artes, quàm ceremonias in templis contumelia afficere. Ideo scholis no men inditum est ab ocio, ut Respub. testetur se liberare nos à sordidis operis, ut dediti esse rebus diuinis poßimus. Addidit etiam praemia, sicut militibus: Etsi autem utilitates sunt exiguae, etsi indocti non solum contemnunt, sed etiam crudeliter ode runt literas, tanquam uincula cupiditatum suarum, tamen Deus non patitur omnino deesse praemia docentibus literas, &discentibus. Et quo melius quaeque Respub. constituta est, eo est erga studiosos liberalior. Interim nos decet Philosophico animo fortunae iniquitatem ferre, &intelligere caussas, quare optimae quaeque res maxime sint spretae uulgo. Deinde incommodis etiam opponamus commoda, uidelicet dignitatem profeßionis, &sanctitatem, postremo etiam iucunditatem.