# Selectae declamationes. Vol. 1 461

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LAVDE VITAE SCHOLASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/461

Itaque de hac etiam pau ca adijciam, uidelicet, nullum uitae genus iucundius esse, quàm uitam scholasticam. Omnes sanae mentes incredibilem uoluptatem percipiunt ex ueritatis agnitione: Nam ad hanc aspiciendam maxime conditi sunt homines. Hanc uoluptatem in scholis multae causae augent. Primum enim magna ibi artium uarietas est: Omnium disciplinarum professores esse solent, qui consuli possunt in qualibet arte: Est & frequentia discentium, in qua magna dißimilitudo est ingeniorum & iudiciorum. Quare nostras cogitationes cum multis conferre possumus, audire quid alij iudicent, imitari meliora exempla. Hinc enim est illa apud Hesiodum laudata contentio, de qua dicit, uicinum à uicino ad diuitias properante, inuitari. Ideoque apud Euripidem uere dictum est, Communicatione opinionum in magna frequentia repertas esse artes. Et Cicero ait, magnam uim in discendo habere studium conserendi, quod συζάτησιν uocat ipse. Et Salomon ait: Ferrum ferro acuitur, ita uir excitatur à utro. Significat enim tum admoneri ingenia collatione consiliorum atque opinionum, tum exemplis excitari. Propter has tantas utilitates libenter in hac frequentia uersari studiosos conuenit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
