# Selectae declamationes. Vol. 1 462

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LAVDE VITAE SCHOLASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/462

Postremo natura fit, ut similes delectentur similium consuetudine, maximeque hi, qui similibus artibus dediti sunt. Ipsi etiam celebritas delectat animos, iuuat uidere bene compositos choros docentium & discentium. Nullum acroama dulcius est, quàm audire de optimis rebus, deque omni uarietate naturae, de Repub. de religionibus, quid alij peritiores sentiant. Vetus et dictum: Extra Vniuersitatem non est uita, quo significabant iucundissimam esse uitam in scholis. Id dictum opinor ortum esse ab eruditis & prudentibus, qui intelligebant, & quantam haec consuetudo, & communicatio sermonis uim habeat, & quantam pariat uoluptatem. Delectat bonos & uirtus illorum, qui liberaliter impertiunt doctrinam alijs, qui ex animo consulere posteritati conantur. Etsi autem in tanta infirmitate humani generis nullus es ordo, nullum uitae genus prorsus sine uitio, tamm in scholis minus aliquanto est fuci, odiorum & aliarum malarum artium, quàm in alijs multis uitaege neribus. Primum enim doctrina liberalis flectit medioeria ingenia ad uirtutem.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
