Latin
DE GRADIBVS DISCENTIVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 472
Unproofread scanNot analysed yet
hunc claßibus gradibusque factis conseruare conaban tur. Vos etiam adolescentes, ut quanta fide potest fieri ac religione, detis operam, ut in discendo, iusto quodam ordine utamini. Nam hac confusanea discendi ratione, nisi Deus aliquis opem tulerit accisis rebus, uereor ne res humanae funditus euertantur. Dixi. ORATIO DE STVDIIS ADOLEscentum, habita cum titulis Baccalaureorum decerneretur quibusdam, &scripta à Vito Vuinsemio. Irabitur fortasse aliquis, quid nobis in mentem uenerit, ut hunc morem publice decernendi istun primum scholasticum gradum, to iam annorum spacio intermissum, ac uelut exoletum, hoc potißimum tempore in scholam reuocaremus. Et forte non deerunt qui con silium hac in re nostrum ut ociosam περιεργίαν, uel inanem ostentationem irridebunt, quibus in prae sentia nihil attinet respondere, cum uiris honestis ac prudentibus hoc nostrum institutum probari non dubitemus. Sed tamen ut adolescentes &de gradu ipso honorificentius sentiant, &haec studia magis ament, ac pluris facienda ducant, decreuimus utraquede re, nempe de hoc gradu &utilitate examinum, atque de his primis artibus paucis in hoc consessu dicere. Non enim leues aut negligendae fuerunt causae, quae uiros bonos ac doctos mouerunt, ut hunc patrium &peruetustum Academiarum morem, nec sue