# Selectae declamationes. Vol. 1 473

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE STVD. ADOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/473

DE STVD. ADOLES. sine grauißimo consilio à maioribus institutum, reuocatum ac retentum cuperent. Quemadmodum enim primis illis scholarum parentibus necessarium uisum est, haec examina, & discendi ordinem instituere, ita nostri praeceptores has suas esse partes iudicauerunt, operam dare, ne quod tale exercitij genus in schola desideraretur, & si quid ex his ad tem pus prolapsum, aut intermissum foret, ut id rursum instauraretur, & quantum eius fieri posset, conseruaretur. Quorum nos authoritatem secuti, non curiositate quadam, neque enim ita ocio abundamus, nec propter ostentationem aut ambitionem, cum nostra tenuitas nobis non sit ignota, sed ut utilitati scholae, & discentium commodis pro nostra uirili parte consuleremus, hoc officium publice promouendi Bacca laureos liberalium artium suscepimus. Quamuis enim hic primus gradus uerius puerilis quidam ludus, quàm res seria uideri poßit, usu tamen comper tum est, tantam eius utilitatem esse, ut non parum ad officium & fidem eorum qui praesunt, pertinere uideatur, operam dare, ut in schola non retineatur modo, sed & quàm maxime uigeat ac frequentetur. Nam primum, si spectabimus utilitatem, quam affert consuetudo examinum, praesertim huic aetati, in cuius praecipue gratiam hi primi gradus instituti sunt, tantam eam comperiemus, ut nulla amplior, nec uberior in schola poßit esse.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
